monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XXVIII. <<<     >>> XXX.

CAPUT XXIX.

1 Ventum Antiochiam: ibi tractatu habito, unde oporteret ad Italiam transmittere: quia tuta in Aegypto vel Alexandria omnia consideraverat.
2 Consultum celeritati.
3 Dimittit itaque Mutianum cum parte multa equitum et exercitus pedestris, ut praeveniret in Italiam adventum imperatoris.
4 Is prolixae navigationis revocatus formidine, per Cappadociam et Phrygiam iter direxit.
5 Antonium quoque praecepit praefectum tertio ordini militari qui erat in Mysia, in imperatam se Italiam effundere, prius quam Vitelliani sese moverent.
6 Nam Vitellius quasi crapulatus et somno demersus, convivii rem geri existimans, non imperii, in tantis positus negotiis dormiebat.
7 Denique vix tandem excitatus nuntio advenientis Antonii, dirigit Cecinnam cum exercitus parte, et periculi sui summam alieno arbitrio committit fretus Cecinnae viribus, quod Othonis manum fuderat.
8 Ille circa urbem Cremonensium Antonio occurrit advenienti: explorat omnia, cognoscit praevalidam manum e diversis affore, strenuam bellis, exercitatam triumphis: se contra nec viribus aequis, nec numero pares posse decernere adversum validiores: convocatis centurionibus suadet bello desistere, quod essent numero inferiores, et gloria imperatoris praeponderaret: satis in bello valere famam ducis rem summam gerentis: Vespasianum in Gallicanis partibus, et Britanniarum victoriis emicuisse: Vespasianum orientalibus succinctum adoreis, magno uti sui nominis praeiudicio: Vitellium autem nihil aliud nisi vino solutum, et inter convivia pridiana semper ructantem epulas, nihil aliud exspectare, nisi ut cum hostis adveniret, ebrius pereat sine sensu doloris.
9 Ex illo augeri militum animos tanti gloria imperatoris: ex isto deiici per opprobria eius, et turpitudines: consulendum, ne prioris belli famam omitteret: licet vicerint Othonem Vitellio parem, adversus eum nunc esse negotium, qui totum orbem triumphis suis cinxerit; praeveniendam gratia necessitatem, ut civem potius Vespasianum eligant, quam hostem experiantur.
10 Miserum esse bello civili vincere, quanto miserius.
11 vinci, ut videaris hostis tuorum! Victori patria manet, victo perit: aut si manet, ad sceleris invidiam manebit, ut videamur civibus intulisse bellum pro tyranno.
12 Qui enim vincitur non iam civis, sed tyrannus est.
13 Quid conserimus noxias manus? Semel satis sit sceleri vicisse, ut pudeat cui vicerimus.
14 Putavimus vel imperium sobrium fore, vel rerum molibus exspergefactum, somno perpetuo renuntiare.
15 Quid exspectamus diutius? Pericula nostra ingrata sunt omnibus commilitonibus: omnibus populis iudicia nostra reprehensa et condemnata propter electi flagitia.
16 Qualis sit considerate, qui etiam victor repudiatus est.
17 Consultandum certe prius de belli eventu, et sic praeliandum.
18 Si pericula praevenerint, frustra consules; ubi consilium placuerit, recte incipies.
19 Quod solliciti ducis esset: explorata sibi omnia, patuisse Vespasiani exercitum esse validiorem, fidem suam pro Vitellio iamdudum probatam, quando praesumpsit de belli eventu, victoriam secutam quando diffidit: in promptu esse, quid sit futurum.
20 Neque vero mortem suam sibi esse formidini, sed exercitus Romani periculum: et quod plus dolet viris, partae iam dispendium laudis, ut videantur victi, qui solent vincere.
21 Sibi certe cavendum, ne iudicetur: et illud non fortitudinis, sed eventus fuisse, quod vicerit bello superiore, et istud ignaviae, quod victus postea sit.